Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 6: Versus 22

Lucerna.Prosequitur munditiam cordis. Sicut oculus membra ad operandum dirigit, sic intentio et lux fidei omnes virtutes. Lucerna est lumen in testa, sic charitas in fide. Cum fides cessabit, sola charitas lux erit. De exteriori, docet officium interioris hominis, intentione mentis et luce fidei omnes virtutes illustrantur, ut reddant lucidum corpus.Item ad munditiam cordis per se hoc capitulum est, vel gratia priorum operum quae palam apparent.Si fuerit oculus,etc. Si pura intentione, quae potes bona agis, opera sunt lucis, etiamsi non ita hominibus videatur. Si perversa intentio est, pravum est quidquid agitur, etsi videatur rectum.Oculus unus et simplex est, scilicet charitas, quae modo lucet in fide sicut in testa.
(* Traductions européennes)